O tempora, o moresAugustus Barbera epistulae “ad Constitutionem” a Matthaeo cardinale Zuppi scriptae respondit

Famosus Tribunalis Constitutionalis iudex purpurati litteras magni pependit sed aliqua animadvertenda annotavit

Postridie Kalendas Iunias septuagesimus quintus complebitur annus, ex quo Res Publica Italica orta est. Quo faustissimo die magis magisque appropinquante anniversario, qui memoratu semper dignus, semper honoratus habebitur, eminentissimus ac reverendissimus dominus Matthaeus Maria cardinalis Zuppi, archiepiscopus Bononiensis, ad Constitutionem, quasi hominem viventem propriusve senem bene aetatem ferentem existimatam, litteras viginti fere abhinc dies scripsit. In quibus illustris purpuratus, saeviente morbo Coronario totque adversis prementibus et incertis, Constitutionis voluntatem rationesque rediit atque, libertatem numquam tantum ab aliqua re esse diserte explicans sed etiam pro aliqua re, educationem, domum laboremque ad vivendum necessaria comprobavit.

Epistulae vero huic Augustus Antonius Barbera, ex iuris doctrina nobilis et clarus, qui intra sedentes in iudicum collegio formae Civitatis chartae tuendae sane eminet, in ephemeridis “Futurum” (Italicis L’Avvenire) fasciculo hebdomadali, cui, archidioecesi Felsinia curante, est index “Bononia VII” (Italicis Bologna Sette), hesterno die respondit. Iurisconsultus ille litteras Zuppianas magni sane pependit sed aliquot animadvertenda annotavit.

Barbera enim significavit renovanda esse instrumenta utilia ut Constitutionis principia, de quibus purpuratus valenter iucundeque est locutus, pondus reapse habeant; sin minus, periculum esse ne eadem principia tantummodo verba rethorice ornata videantur.

X