O tempora, o moresDe Christophori Plummer, actoris clarissimi, obitu

Canadensis histrio anno aetatis suae nonagesimo primo extremum vitae spiritum hesterno die exhalavit

Ex Ioseph Gordon-Levitt breviloquentis pagina

Arthurus Christophorus Orme Plummer, vulgo Christopher Plummer, quo nullus actor intra hos proximos quinquaginta annos fere antiquior erat, in domo sua Vestoniana mortem heri obiit: praeclarus histrio, Toronti natus, duobus ferme abhinc mensibus unum et nonaginta annos compleverat.

Nobilis clarusque praesertim ex Georgii von Trapp, centurionis classiarii, persona suscepta in musico dramate cinematographico “Sonum Musicae” (Anglice The Sound of Music, Italice vero Tutti insieme appassionatamente) nuncupato, Christophorus Plummer propter homosexualis patris secundas partes actas in taeniola, cui est titulus “Tirones” (Anglicis verbis Beginners), Praemium Ansgarianum anno MMXII vicit.