O tempora, o moresItalia perdolens Franci Marini deflet suprema

Praeclarus vir civilis, qui Senatus praeses annis MMVI-MMVIII fuit, Romae exspiravit octoginta septem annos natus

Ex Senatus Rei Publicae Italicae pagina breviloquenti

Francus Marini in nosocomio Romano “Villa Mafalda” nuncupato, quo aliquot ante diebus receptus erat, veneno coronario infectus mortem heri obiit: eximius vir, qui, Democratiae Christianae anno MCML ascriptus, in opificum iuribus tuendis syndicalisticam operam longo tempore navavit, annum octogesimum et octavum die IX mensis proximi Aprilis nimirum implevisset.

Fani Sancti Pii Camerarum, in Aprutiensi oppidulo, ortus, Francus Marini, qui inter annos MCMLXXXV-MCMXCI munus a Secretis Generalis explevit Confoederationis Italicae Collegiorum Opificum (siglis CISL), primum quater popularis legibus ferendis legatus, semel postea europarlamentarius, bis deinde senator creatus est. Qui vero, iam administer ab Opere accurando, a die XXIX mensis Aprilis anno MMVI usque ad diem XXVIII mensis Aprilis anno MMVIII Rei Publicae Italicae Senatui etiam praesedit.

Mors Franci Marini nuntiata omnibus mulieribus virisque civilibus dolorem inussit. Cuius nomen venerabundo gratoque animo est potissimum prosecutus Petrus Aloisius Castagnetti, quondam a secretis Factionis Popularis Italianae, qui illum nimirum praedicavit «virum integrum, fortem fidelemque magnae cogitationi, videlicet verae libertati veluti democratiae et iustitiae condicioni».

 

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta