O tempora, o moresBalneum sanguinis in Birmania: XXXVIII cives necati sunt

Byocolitae plumbeis glandibus e pistoliis emissis dominatus militaris rebelles percussere

Ex imagine a Mauro Biani delineata

Nova lacrimabilisque civium strages est in Birmania heri edita: vigiles enim duodequadraginta dissidentes a crudeli et arroganti militum dominatione interfecerunt.

Oppugnatio popularis contra subitariam rerum conversionem Kalendis praeteritis Februariis militariter peractam ne punctum quidem temporis respiravit nec vi umquam sedabitur: saevi violentique tyranni, qui Birmanorum sanguine manus continuo cruentant, civium conscientiam vocemque comprimere et extinguere non poterint.