O tempora, o moresFigliuolo commissarius extraordinarius pro contagione Coronaria continenda creatur

Marius Draghi, Consilii administrorum praeses, summum Exercitus Italici praefectum illum in Dominici Arcuri locum substituit

Inde ab hesterno die Franciscus Paulus Figliuolo post Dominicum Arcuri introversione suspectum proximus est commissarius extraordinarius pro Coronaria contagione praecavenda et inhibenda. Quod mandatum Marius Draghi, Consilii administrorum praeses, nobili claroque viro illi sane contulit.

Figliuolo, Potentiae die XI mensis Iulii anno MCMLXI natus ac doctor aliquoties renuntiatus, qui ex inferioribus ordinibus usque ad supremum praefecti ordinem est nimirum traductus, nonnulla munera in Italico Exercitu in dies optime explevit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club