O tempora, o moresLiber Gomorrhianus ex Latino in Francogallicum sermonem est primum conversus

Petri Damiani operis exemplum, cuius in adversa pagina Gallica interpretatio praebetur, Ioannes Franciscus Cottier typis exscribendum curavit

Unum et septuaginta abhinc annos Henricus Petiot, omnibus notus sub nomine Daniel-Rops, in volumine “Ecclesia temporum barbaricorum” inscripto (vulgo L’Église des temps barbares) Gallum honestum, qui opusculum Liber Gomorrhianus transferat, non esse quidem explanavit. Quod Ioannes Franciscus Cottier, in Parisiensi Universitate Latinae linguae professor, autem fecit.

Vir doctus ille enim gravissimum librum anno MXLIX exaratum, in quo sanctus Petrus Damianus sodomiam ab episcopis, monachis, presbyteris ac diaconis commissam acriter reprehendit, ex Latino in Francogallicum sermonem convertit praeteritoque mense Ianuario domus editoriae “du Cerf” typis exscribendum sane curavit.

X