Die XX vertentis mensis Maii Franciscus Lepore pro comitatu Da’ voce al rispetto, Georgius Guaiana pro interretiali planiforma All Out ac Flamma Goretti pro interretiali planiforma Change.org ad Palatium, quod “Giustiniani” nuncupatur, in Mariae Elizabeth Alberti Casellati congressum colloquiumque venerunt.
Senatus illi praesidi iidem, adstante quoque Alexandra Maiorino senatrice, nomina complura, quae super quadringenta milia sexaginta homines petitionibus subscripsere ut rogatio de inhibendis et oppugnandis violentiis discriminationibusque ob sexum, inclinationem sexualem, genus, generis identitatem invalentiamque allatis semel sanciretur, sane exhibuere.