O tempora, o moresMåneskin Europaeum Cantionum Certamen punctis longe plurimis vicere

Romanus musicorum grex post triginta unum annos Italiae palmam denuo dedit

Ex Måneskin gregis musici breviloquentis pagina

Nudius tertius Måneskin, qui Roterodami carmen “Taciti ac boni” (Italice Zitti e buoni) inscriptum ad tympanorum citharaeque tum electricae tum gravis sonum cantavere, musicum certamen, cui Eurovisio nomen (Anglice Eurovision Song Contest), suffragiis longe plurimis vicere. Qui et competitricem Franogallicam et competitorem Helveticum vero superavere talique modo Italiam ad gloriae fastigia, XXXI transactis annis, denuo evexere. Damianus David, cantor musicique gregis ductor, autem clamavit praemium percipiens: «Modi nutantium seque volventium (vulgo Rock and roll) mortui numquam sunt».

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter