O tempora, o moresDe nova ephemeridis “Linkiesta” scriptorum sede

Christianus Rocca, diarii moderator, Mediolani aedes ampliatas et in melius restitutas hoc vespere inaugurabit

Hodie hora sexta postmeridiana nova ephemeridis Linkiesta nuncupatae scriptorum sedes, Mediolani sita in via quae a Iosepho Ripamonti, praeclaro historico, nomen ducit, sane aperietur. Has aedes ampliatas et in melius restitutas Christianus Rocca, diarii moderator, sollemniter inaugurabit. Qui librum “Escarum ordo redintegratae Italae genti dedicatus. Unitas Italiae in culina” (vulgo Menu Risorgimento. L’Unità d’Italia in cucina) inscriptum nuperrimeque editum quoque ostendet et explanabit.