O tempora, o moresPraemium Chemiae Nobelianum Beniamino List ac Davidi W.C. MacMillan tributum est

Scientiarum periti, qui asymmetricam organocatalysin produxerunt, summam laudem sibi peperere

Ex Praemii Nobeliani pagina breviloquenti

Hesterno die Regalis Academia Suecica Scientiarum Beniaminum List, Instituti Maximiliani Planck moderatorem, ac Davidem W.C. MacMillan, in Athenaeo Princetoniensi professorem, Praemio Chemiae Nobeliano honestavit. Quod decrevit quia illi de asymmetricae organocatalysis inventione optime meruerunt.