O tempora, o moresGabriel Boric, partium sinistrarum candidatus, Chilienis Reipublicae praeses electus est

In suffragiis alteris nudius tertius habitis ille ex sententiis latis quinquaginta sex fere centesimas cepit atque Iosephum Antonium Kast competitorem extremarumque partium dexterarum principem, qui plus quadraginta quattuor centesimas sibi comparavit, longe devicit

Ex Gabrielis Boric breviloquentis pagina

Praeterito die dominico Gabriel Boric Font, sextum et trigesimum tantum agens annum, magni momenti victoriam ex Iosepho Antonio Kast paruit. Qui enim in alteris enim comitiis quattuor post dies a Luciae Hiriart, Augusti Pinochet sanguinarii dictatoris viduae, morte factis quinquaginta sex fere suffragiorum centesimis potiens suumque concertatorem extremarum partium dexterarum principem duodecim centesimis superans, Chiliensis Reipublicae praeses creatus est. In prima oratione praesidentiali habita Gabriel Boric praecipuum munus esse summi Civitatis rectoris ad humana iuria tutanda maximo studio adniti sane dixit.

X