O tempora, o moresOlga Smirnova, Theatri Bolshoi saltatrix princeps, Russiam reliquit

Quae Russorum irruptionem in Ucrainam vehementer damnavit, ea saltatorio gentis Nederlandensis corpori adscripta est

Ex Darei Arai breviloquentis pagina

Olga Smirnova, postquam in garritorio Telegrammatico (vulgo Telegram) se Russiae domi suae pudere bellumque contra Ucrainos acriter vituperare scripsit, Amstelodamum se contulit. Quae usque abhinc aliquot dies Theatri Bolshoi saltatrix princeps fuit, eam saltatorium gentis Nederlandensis corpus libenti animo accepit.

 

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club