In Gallia Emmanuel Macron, cuius summa Reipublicae praefectura in exitu est, et Marina Le Pen de praesidentiali munere proximo die XXIV huiusce mensis Aprilis inter se contendent. In primis comitiis nudiustertius habitis ille enim suffragiorum circiter duodetriginta, haec haud multo amplius viginti tres centesimas vero accepit. Conservativae rectrix factionis, quae “Patria Congregatio” (vulgo Rassemblement National) inscribitur, Ioannem Lucam Mélenchon exigue superavit: sinistrae moderator factionis, cui “Gallia Indomita” (vulgo La France Insoumise) nomen, suffragiorum viginti duas fere centesimas obtinuit. O quanta myopia sinistrae Galliae factiones laborant! Mélenchon enim tertias tantum tulit, cum et Fabianus Roussell, Communistarum legatus, et Anna Hidalgo, Socialistarum legata, et Ioannes Jadot, Prasinorum legatus, praesidatum pro se quisque petivissent.