O tempora, o moresDomus editoria “Linkiesta” maximum Caroli Rosselli librum denuo publicavit

Nuperrima editio operis, quod "Socialismus liberalis" inscribitur, Caroli Calenda prooemio et epilogica Francisci Cundari dissertatione illustrata est et aucta

Triginta post dies ab Helenae Pluckrose et Iacobi Lindsay libro ex Anglico Italice translato typisque excuso Linkiesta, editorialis domus Mediolanensis, novum volumen, quod paginis CLXXVI constat, in lucem prodidit. De Caroli Rosselli illo et prophetico quodam opere agitur, cui “Socialismus liberalis” (Italice Socialismo liberale) nimirum nomen. Quod praeclarus diurnarius, philosophus ac fascistarum doctrinae regiminisque intercessor Francogallice anno MCMXXX primum edidit, id Christianus Rocca, officinae librariae moderator, Italico sermone vulgandum denuo curavit. Nec silentio praetereundum est, quod hic liber tum doctum Caroli Calenda prooemium tum conclusivam Francisci Cundari dissertationem sane continet.

Le newsletter
de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter