O tempora, o moresLiber de Nova intolerantia in domo editoria Linkiesta typico prelo excussus est

Tertio anno postquam Helena Pluckrose et Iacobus Lindsay Anglicam scripti editionem anno MMXX publicaverant, opus ipsum in Italico sermone nunc conversum prooemio, quod Vido Vitiello composuit, exornatum est

Maio ineunte mense liber, qui “De nova intolerantia” (vulgo La nuova intolleranza) inscribitur, in omnibus tabernis librariis sane erit. Cuius vero exemplaria, ex Anglico in Italico sermone conversi atque ab editoria domo Linkiesta, Christiani Rocca iussu, typis impressi, nostro ex diurnariorum collegio iam ex hesterno die requiri possunt.

X