O tempora, o moresDominicus Lapierre finem vitae fato implevit

In Gallia Narbonensi magnus clarusque scriptor senectute confectus supremum obiit diem

Ex Catharinae Balivo breviloquentis pagina

Postridie Kalendas Decembres Dominicus Lapierre inter uxoris amplexus spiritum deposuit anno aetatis suae primo et nonagesimo. Viri illius exequiae Ramatullae, in ecclesia paroeciali, die Veneris celebrabuntur. Qui famosus diurnarius, scriptor philantropiaeque sectator fuit, is multos libros composuit ac graves, ex quibus praesertim tres memoria sunt digni: Urbs laetitiae (vulgo La cité de la joie), Lutetia Parisiorum ardet? (vulgo Paris brûle-t-il?), Quintus eques (vulgo Le cinquième cavalier). Quorum unumquemque omnesque reliquos perinsignis officina libraria, quam Mondadori nuncupant, Italice vertendos ac typis imprimendos curavit.

X