O tempora, o moresDe internationali Museo, quod ad mulieres bonis artibus claras spectat

Asservandis mirandisque operibus muliebri manu perfectis sedes, cum in quodam Pedemontii oppidulo sita sit, proximo mense Aprili inaugurabitur

Augustae Taurinorum publicus conventus in Aula Caeruleata, quae est in aedibus Academiae Albertinae bonis artibus excolendis, ut omnes de aperiendo Museo, quod siglis MIDA nuncupatur, edoceantur, cras habebitur. Novum institutum servandis celeberrimarum mulierum operibus summo artificio factis Cerasale Albensium Pompeianorum, vulgo Ceresole d’Alba, in ecclesia quondam Sanctae Mariae de Pratis, a. d. XI Kal. Mai. dedicabitur. Ex illis artificibus, quarum signa exponentur, Bertae Morisot, Susannae Valadon, Soniae Terk Delaunay, Marinae Abramovič, Ioannae Holzer, Mariae Carmelitidis Gloriae Morales mentionem facere oportet.

Le newsletter
de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter