O tempora, o moresHumbertus Minopoli e vita excessit

Vir civilis ille, qui Italicam sodalitatem pacifico nuclearis energiae technologiarumque usui provehendo moderabatur, undeseptuagesimo aetatis suae anno ad superos evolavit

Humbertus Minopoli, domo Puteolanus, in urbe Roma, ubi quadraginta iam annos amplius habitabat, die Veneris obiit. Quo de casu tam acerbo, tam funesto, tam miserando Claudius Velardi, diurnarius egregius, nuntium primus pertulit perque interretialis communicationis instrumenta vulgavit, quae adhibendo Humberti, amatissimi amici, nomen apud omnes testimonio scripto quoque prosecutus est: tanti illius hominis facta moresque praecipuos summa cum gratia enarravit, virtutem gravitatemque et scientiam honorificis verbis celebravit, laudes fracto animo praedicavit. Humbertum autem ex omnibus sociis consodalibusque, qui Factioni Communisticae Italicae nomen temporibus suis dederant, optimum semel iterumque appellavit. Quo permulti nuntio audito, ex quibus Georgium Neapolitanum, Rei Publicae nostrae supremum quondam rectorem, Petrum Fassino, Entium Amendola, Carolum Calenda, Emmam Fattorini silentio praeterire non possumus, nobilissimi viri civilis mortem doluerunt ac lacrimas largosque fletus effuderunt.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club