O tempora, o moresSalvator Cutugno de vita exiit

Famosus cantor, qui praesertim a plebe in deliciis habebatur, annos octoginta natus decessit

Ex Francisci Canino breviloquentis pagina

Mediolani in valetudinario, quod a sancto Raphaele archangelo nomen ducit, Salvator, vulgo Toto, Cutugno, cum multos iam annos prostatae cancro laboraret, mortem heri obiit octogesimo aetatis suae anno. Qui per longum tempus tum in patria tum in externis locis adamatus est, populares cantiunculas, inter quas carmen eminet illud, quod Italicus, vulgato nomine L’Italiano, inscribitur, composuit et cantavit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club