O tempora, o moresFerdinandus Botero, summus artifex, mortuus est

Is, ortus Columbianus, in Principatu Monoecensi vita excessit

Ex Pauli Roversi breviloquentis pagina

In urbe Monte Carolino, quae Dicionis Monoeci caput est, heri mane Ferdinandus Botero, cum illic multum iam tempus incoleret, subito gravique pulmonum morbo correptus obiit uno et nonagesimo aetatis suae anno. Qui vivus, hominum corpore globuloso enormique ac belluarum simulacra sive penicillo sive scalpro reddendo, immortale sibi nomen comparavit. Quapropter non mirandum est, si Gustavus Petro, Rei Publicae Columbianae praeses, artificem illum, qui Metellini anno MCMXXII natus est, ad astra laudibus extulit eundemque, nuntiolo in Pipiatorio, vulgo Twitter, quod hodie X vocant, scripto, «monumentorum nostrorum vitiorumque pictorem, virtutum nostrarum pictorem, violentiae nostrae ac pacis pictorem» merito praedicavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter