O tempora, o moresDiana Feinstein mortem obiit

Famosa mulier civilis defuncta est octogesimo aetatis suae anno

Ex Dianae Feinstein breviloquentis pagina

Vasingtonii, in principe Foederatarum Americae Civitatum capite, Diana Feinstein, cum LXXX annos haberet, a. d. III Kal. Oct. de hac vita migravit. Quae inde a iuventute Democratarum factioni nomen suum dederat, ea anno MCMLXXVIII, cum Georgius Moscone, magister civium Franciscopolitanorum, atque Herveus Milk, rei municipalis curator et in homosexuales industrius navusque homo, interfecti essent, civitatis moderandae munus suscepit igiturque prima mulier fuit, quae urbem Franciscopolim regeret. Quae praeterea per annos unum et triginta in Senatu Americano sedit.

X