O tempora, o moresK. B. Sreedevi mortua est

Clara scriptrix a. d. XVII Kal. Feb. periit

Hesterno die K. B. Sreedevi, tres et octoginta annos nata, in Indiae urbe, quae vulgo Thrippunithura nuncupatur, animam exhalavit. Cuius corpus, ut mos eorum, qui hinduismum profitentur , paulo post crematum est. Scriptrix maximis laudibus celebrata, Sreedevi multas mirasque fabulas ac narratiunculas delectandis instituendisque pueris accomodatas Malabarico sermone exaravit.