O tempora, o moresDivina Philippi et Philippini Lippi pictorum ingenia

Tres fere menses sunt, quum nonnulla opera, quae clarissimi illi artifices depinxerunt ac delineaverunt, Romae apud Musea Capitolina proposita ad spectandum sunt

Inter magnos illustresque viros, quos Florentia genuit et semper gignit, Philippi duo, pater et filius, ambo pictores, quibus cognomentum Lippi fuit, nimirum eminent. Quorum alter, cuius «gratia mira manus […] nulli ignota» – sicut legitur in docto epitaphio, quod Angelus Poliziano, Laurentii Magnifici iussu, composuit – ad tantum perfectionis fastigium pervenit, ut eundem illum ipsa natura «suis fassa» sit «artibus esse parem», sodalis Carmelites, quamvis luxuriae deditus, alter, cuius picturae rerum dispositione excellunt, Alexandri Botticelli discipulus fuit et fortasse pingendi artificum sui temporis nulli secundus. Plurima utriusque opera politissima arte perfecta, inter quae praesertim memoratu digna est celeberrima Magnae Virginis Dei Parentis designatae imago a Philippo filio, seu Philippino, depicta, Romae in Museis Capitolinis ex Id. Mai. sunt exhibita eademque usque ad a. d. XII Kal. Oct. ad spectandum proponentur. Hanc magni momenti ponderisque expositionem, cui vulgatum nomen Filippo e Filippino Lippi. Ingegno e bizzarrie nell’arte del Rinascimento, Latine “Philippus et Philippinus Lippi. Ingenium ac morositates Renatarum Litterarum aetate”, iubente Petro Folena, sodalitas humano civilique cultui provehendo, quae vulgo MetaMorfosi nuncupatur, cum Claudia La Malfa, mulier omni doctrinae copia eruditissima, ei operam praebuisset egregiam, parandam curavit.

X