O tempora, o moresAbhinc triginta annos Ordo Mundi Sanitarius homosexualitatem morborum classificatione exemit

Die 17 mensis Maii celebratur quotannis Dies internationalis contra homophobiam, biphobiam et transphobiam.

Jure MAKOVEC / AFP

Dies erit crastinus, quo Ordo Mundi Sanitarius (Oms), triginta abhinc annos, mentalium perturbationum ac moris tabulis, in Classificatione internationali morborum (Icd) inclusis, nimirum exemit. Anno 2004 ad historicum consilium memorandum instituta est Dies internationalis contra homophobiam, cuius nomen primum, anno 2009, est mutatum in Diem internationalem contra homophobiam et transphobiam, deinde, anno 2015, in Diem internationalem contra homophobiam, biphobiam et transphobiam.

Die 17 mensi Maii manifestationes quotannis, ad omophobicas, lesbophobicas, biphobicas transphobicasque violentias et discriminationes inhibendas ac pugnandas, in fere centum triginta Civitatibus ordinantur. In Italia Dies internationalis est, hoc anno, magni momenti, quia in Camera Deputatorum de homo-transphobia oppugnanda legis, cuius relator Alexander Zan (parlamentarius Factionis Democraticae), iter est feliciter redintegratum.

Nunc plus umquam necesse est eiusmodi normam sanciri: debetur Italis universis, debetur potissimum personis v. d. Lgbt, quae propter sexualem orientationem vel generis identitatem in Civitate nostra adhuc persaepe verbis vulnerantur, percutiuntur, vexantur.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta