O tempora, o moresIncomparabilis Sergii Mattarella animi amplitudo in die festo Rei Publicae Italicae

In hodierni diei vigiliis praeses Rei publicae omnes excitavit ad unitatem ac commune officium pro Italiae salute

VINCENZO PINTO / AFP

Dum Veneni Coronarii contagia minuunt et morbi vis laxata videtur, contentiones dissensionesque inter factionum politicarum repraesentantes vero non desaeviunt. Cuius rei signa testimoniaque hodie sunt praesertim manifestationes, quas contra Rectionem Conte dexterae partes Romae et in aliis septuaginta Italicis urbibus apparavere.

O quantum est discrimen inter istos turbae instigatores sordidos ac praesidentem Rei Publicae, cuius animi amplitudo Kalendis Iuniis est iterum patefacta! In vigiliis sollemnis diei hodierni, Rei Publicae Italicae conditae sacrati, Sergius Mattarella miram orationem enim dixit atque omnes excitavit ad unitatem communeque officium pro Civitatis salute. «Mala morbo genita veluti telum – sic ait – non sunt intendenda ab altero in alterum. Hic altus sentiendi modus, quem in concivibus nostris nimirum animadverto, reverentiam, gravitatem, rigorem, moderationis conscientiam, institutorum amorem sane exigit».

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter