Victorius Feltri se Ordinem diurnariorum deseruisse publice nuntiavit. Cuius consilium Alexander Sallusti, ephemeridis Il Giornale moderator, in prima diarii commentatione notum heri fecit. Actorum diurnariorum Libero nuncupatorum conditor declaravit: «Ab inutili organizatione, quae erga me perspicuo persecutionis fumo agit, sane abeo. Censuras amotionesque saepe mihi imposuerunt: tres nunc sunt actiones, quas in me instituere». Feltri quoque dixit se litem damnis moralibus esse intenturum.
Cuius eiurationis nuntius ab Octavio Lucarelli, Ordinis Campaniae diurnariorum praeside, qui Victorium Feltri ob famosa dicta: «Cives meridionales plerumque inferiores puto» in iudicium primus denuntiavit, cum laetitia, fortasse nimia, est receptus. Eiusdem iudicio recta informatio, urbs Neapolis et Campania universa victoriam heri reportaverunt.