Raphael Morelli argumentandi imperitiam turpemque sexismum iterum ostendit. Die 24 huiusce mensis in radiophonico programmate TG Zero, ab Eduardo Buffoni ac Michaela Murgia ducto, Mediolanensis psychiater psychotherapeutaque verborum pridie dictorum significationem exponere conabatur: «Si mulier domo egreditur et viri in illam oculos numquam inferunt, ipsa in sollicitudine esse ergo debet».
Dum Morelli pro certo affirmabat a puellis pupis ludendum esse ad femininam radicem tuendam, Michaela Murgia iure meritoque animadversionibus et percontationibus eum iugiter premebat. Sed psychiater, a Murgia in maximis angustiis nimirum adductus et rabie accensus, primum clamavit: «Audi: quaestiones insulsas mihi ponis aut vero solidas ut intelligas?», deinde, contra dicendi ineptus, oblatravit: «Tace et audi». Cui Caprarensis scriptrix dramatisque auctrix mirabile responsum sane dedit: «Abi. Comitia tu non habes et ego interrogationes autem facio».