Viginti duo mulieres, novem viri et tres infantes apud insulam Cercinam, ad levum Syrtis minoris, naufragio periverunt. Aestimatio vero est provisoria et exanimium numerus ad augendum adhuc infeliciter destinatur: quinquanginta tres immigratores, a subsaharianis Civitatibus oriundi, in lintre enim erant, qui, Tunetano oppido nomine Asfacos relicto, die 5 huius mensis apertum petierat. In naufragio navis rector mortem etiam obivit.
Qua de re magnam indignationem expressit Romdhane Ben Amor, sodalis Fori Tunesiensis pro iuribus oeconomicis socialibusque (Ftes), qui inter alia nimirum dixit: «Si in Europa agendi ratio ad migrantes quod attinet non commutabitur ac corrigetur, novae caedes mox erint».