O tempora, o moresPatricius Georgius Zaki in carcere undetricesimum diem natalem suum agit

In Aegypto humanorum iurium fautor et Bononiensis Athenaei alumnus sextum iam mensem custodia tenetur

«Felix natalis dies, nostra lux et lux nostra! Hoc anno primum longe a nobis natalem tuum agis. Desiderio tui ardemus». Hisce ominibus Patricium Georgium Zaki, qui undetricesimum annum in Turensi carcere heri complevit, familiares sunt prosecuti. In Cairi aëroportu die 7 mensis Februarii comprehensus, iuvenis humanorum iurium fautor ac Bononiensis Athenaei alumnus est exinde in vinclis. Sed, quod est gravissimum, Patricius Georgius, ad seditionem sollicitationis institutionumque eversionis accusatus, iudicium adhuc numquam habuit.

Iure optimo Erasmus Palazzotto, parlamentatius factionis politicae Liberorum et Aequalium (LeU) ac praeses Commissionis inquisitionis de Iulii Regeni morte, sane pipiavit exoptavitque ut iuvenis ad larem suum liber reverteretur.