O tempora, o moresUnio Europaea Belarussiae sanctiones minatur

Iosephi Borrell, ministri Europaei a rebus exteris legatique superioris, iudicio electiones praesidentiales nec liberae nec aequae fuere

Sergei GAPON / AFP

Viginti septem Civitates Unionis Europaeae sodales Alexandrum Lukašėnko ambitus accusavere et electiones praesidentiales in Belarussia neque liberas neque aequas fuisse coniuncte existimavere. Quod palam heri fecit Ioseph Borrell, minister Europaeus de rebus exterioribus. Per litteras publicas legatus supremus, cui res externae securitatisque politicae ab Unione Europaea commissae sunt, fore ut relationes diplomaticae cum Belarussia excutiantur atque violentiarum, iniustarum comprehensionum ac suffragiorum ambitus auctoribus responsalibusque sanctiones irrogentur est minatus.

Quam ob rem Petrus Fassino, qui Commissioni de rebus externis, in Camera deputatorum Rei Publicae Italianae constitutae, praeest, rationem politicam irrenuntiabilium libertatum humanorumque iurium violationem nullo modo excusare iure optimo dixit.