O tempora, o moresSilvana Saguto quondam iudex octo annorum sexque mensium carcere est punita

Contra mulierem, cuius quoque maritus vinclis damnatus est, Calatanisiadense tribunal sententiam dixit

Adversus Silvanam Saguto, iam olim Sectionis de provisionibus in Panormitano foro institutae praesidentem, praeterito anno magistratuum albo erasam, Calatanisiadense tribunal, in quo Andreas Catalano praesederat, heri pronuntiavit. Mulier, quam iudices officii abusus, corruptionis, illicitarum exactionum delictorum in mafiosarum factionum bonis publicatis administrandis commissorum coarguere, octo annos sexque menses in vinculis habebitur.

Nisiadense collegium Laurentio Caramma, Silvanae Saguto marito, Caietano Cappellano Seminara advocato, Carmelo Provenzano, Hennensis Universitatis studiorum professori, Franciscae Cannizzo quoque carceris poenam varie irrogavit.