O tempora, o moresIoannes Dominicus Mucci, inclutus Societatis Iesu sodalis, ad superos placide evolavit

Die II mensis Decembris ineuntis maximi nominis theologus scriptorque commentariorum, quibus "Civilitas Catholica" index, octoginta duos annos complevisset

Reverendus pater I.D. Mucci Franciscum Romanum Pontificem laetabundus salutat

Nudius tertius reverendus pater Ioannes Dominicus Mucci, societati Iesu ascriptus, clarus ex doctrina, moribus, pietate, filiali Successori Petri Apostoli oboedientia et nobilis, Romae in Generaliciae Ordinis Ignatiani Curiae valetudinario, quo duabus ante diebus receptus erat, extremum spiritum effudit piissimeque in Servatore suo obdormivit: praeclarus theologus, vetustati valde propitius, postridie Kalendas Decembres primas octoginta duos annos complevisset.

Ortu Beneventanus, civitate Romanus, voluntate Aternensis, Ioannes Dominicus Mucci celeberrimorum commentariorum, quibus Civilitas Catholica (Italicis verbis La Civiltà Cattolica) titulus, gravis scriptor fuit: in doctis articulis suis, inter alia, de Synodi Vaticanae II ecclesiologia, relatione inter fidem christianam nostraeque aetatis culturam, studiis mysticis potissimumque Gemmae Galgani virginis spiritualitate, Mozartianis ac Beethovenianis modis musicis nimirum edisseruit. In Pontificia Academia Ecclesiastica Mucci autem sacre disciplinae magistri munus per triginta annos et amplius obivit atque in futuris Apostolicis Nuntiis religiose erudiendis operam impigre navavit. Qui vero, ecclesiasticorum honorum spretor, Ioannis Pauli II, cuius evectioni ad altarium fastigia brevi post eiusdem obitum saepenumero repugnavit, temporum morum severus fuit postremo castigator.

Aprutio amoris vinclis ligatus sicuti frondosa cupressus in vitali terra altissimis radicibus defixa, pater Ioannes Dominicus Mucci Aterni die Veneris proxima humabitur: vale, incomparabilis magister summique ingenii, et in scriptis tuis cordibus nostris adhuc loquere.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta