Iudiciaria via Crucis, quam Calogerus Mannino, de pactionis inter Civitatem mafiamque societate accusatus, triginta annos percucurrit, est denique terminata. Hesterno namque die Supremum causis dirimendis Concilium secundum Panormitanum iudiciis publicis recognoscendis Tribunal decrevit atque Procurae Generalis appellationem adversus absolutionis sententiam sane reiecit.
Mannino, qui inter annos MCMLXXVI-MCMXCIV eximius Democratiae Christianae sodalis parlamentariusque fuit ac Rei Publicae administri munus saepius explevit, violentiae vel minarum politico Italicae Civitatis corpori iactatarum crimine in primo gradu liberatus iam erat. De appellationis iudicum Collegii sententia mafia Calogerum Mannino destinatum autem petiverat. Qua de re idem Tribunal Panormitanum, cui Adriana Piras praefuit, id quod contra Procura dicebat commenticium et rationi repugnans superiore anno refellit.