O tempora, o moresIn gratam memoriam Patris Reginaldi Foster

Perinsignis latinista, qui in Romana Curia quadraginta per annos opus actuose navavit, die Christi natali ad superos evolavit

Mors Reginaldi Thomae Foster allata magnum acerbumque dolorem litteratis hominibus omnibus commovit. Die XXV huiusce mensis Decembris Latinistarum Vaticanorum princeps unusque orbis terrarum Romano sermone eruditissimus Milvauchiae, in qua civitate abhinc uno et octoginta annis natus erat, in valetudinario morbo Coronario confectus diem supremum obiit atque somno est consopitus sempiterno.

Reginaldus Foster, alta ac divina quadam mente praeditus, ecclesiasticas consuetudines maxime abhorruit atque, vestimentis laicis caeruleis usque induitus, curiales facetiis irridere illorumque mores in ludibrium vertere assolebat.

Ave aeternumque ave, pater ac magister dilecte, cuius memoriam pie inviolateque servabo. Exempli luce tui nos in dies illumina nostrisque cordibus adhuc loquere.

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter