In urbe aeterna reverendus dominus Anacletus Pavanetto, omnibus nomine Cleto notus, tredecim tantum post diebus quam pater Reginaldus Foster, Vaticanorum Latinistarum princeps, ad superos evolaverat, senectute confectus extremum vitae spiritum effudit: doctissimus eruditissimusque presbyter ac Societatis Santi Francisci Salesii sodalis die XX praeteriti mensis Decembris undenonaginta annos nimirum compleverat. In Pontificio Instituto Altioris Latinitatis Caroli Egger, Hectoris Paratore, Antonii Traglia vere discipulus, Cletus Pavanetto ad Litteras Graecas docendas apud Pontificiam Studiorum Universitatem Salesianam se diu dedit.
Qui, anno MCMLXX in Secretaria Status ad ministerium exercendum sane vocatus, apud Collegium Latinorum scribarum publicis Ecclesiae negotiis expediendis, cuius administrationi est quoque praepositus, sex fere per lustra operam suam sedule navavit. Ille vero anno MCMXCVIII, Summo Pontifice Ioanne Paulo II iubente, Operis Fundati “Latinitas” praeses est creatus moderatorque commentariorum edendorum, qui Latinitas eodem nomine inscribuntur.
Cletus Pavanetto complures autem libros, inter quos praesertim Prima elementa in grammatica latina ediscenda atque Graecarum litterarum institutiones memorare oportet, sapienter conscripsit ac vulgavit. Duos abhinc annos ille demum, ex voluntate Andreae Tornielli, Dicasterii pro Communicatione rectoris editorii, Stationis Radiophonicae Vaticanae colloquiis, quibus titulus Anima Latina, speciosa eloquentia saepenumero adfuit.