Flavia Amabile, commentariorum La Stampa inscriptorum diurnaria, subsidia liberis largienda ex Helena Bonetti, Paribus Opportunitatibus Domesticisque Rebus praeposita, heri percontata est. Sicut vero ait moderatrix , quae in factione “Italia Viva” sane militat, summa una cum aerarii administratione erit statuenda sed, utcumque res ceciderit, pecunia pupillaris universis minoribus, illis quoque ex eiusdem sexus coniugibus natis, sine ullo dubio erogabitur.
22 Febbraio 2021