O tempora, o moresCarolus Deodato rector creatus est Departimenti de Iuridicis Legislativisque Negotiis

Praeses Consilii administrorum iudicem catholicum, a rebus novis alienum, cui Matthaeus Renzi id ipsum magistratum septem abhinc annos abrogaverat, sane delegit

Ex Mauri Cioffari breviloquentis pagina

Hesterno die Marius Draghi inter praecipuos operis sui socios Carolum Deodato adnumeravit illumque Departimenti de Iuridicis Legislativisque Negotiis caput nimirum designavit. Cui gravi obeundo muneri sagacissimus Consilii administrorum praesidens hominem, sapientia doctrinaque sane praeditum sed vetustati valde propitium, praefecit.

Carolo Deodato, qui Departimentum de Iuridicis Legislativisque Negotiis, Henrici Letta iussu, anno MMXIII iam rexerat, huiusmodi magistratum Matthaeus Renzi septem abhinc annos vero abrogavit. Anno MMXV iudex catholicus ille praeterea relator fuit sententiae, qua Consilium Publicum ut nuptiarum inter eiusdem sexus personas peregre contractarum acta in Italia transcripta irrita fierent vero decrevit. Hanc autem rem iudicatam, quam primum Sergius Lo Giudice, eo tempore Democratarum senator, improbavit, Iudices Supremae Provocationis anno MMXVIII infirmaverunt.

X