O tempora, o moresDe nova Aetnaeorum ignium eruptione

In urbe Catina quoque pumicibus cineribusque pluit

Ex Andreae Pecchia breviloquentis pagina

Hesterno die Aetna, mons ignivomus in Europa omnium altissimus, e cratere inter meridiem et solis ortum spectanti saxa liquefacta torrentis instar fere hora vespertina quarta cum decem minutis est eiaculatus. In oppidis Maschalucia, Trecastaneis, Pirara, Nicolausis pumicibus cineribusque copiose pluit. Parvi lapides igniti super Catinam, splendidissimam urbem, etiam incidere.