O tempora, o moresCoetus parlamentarius “Liberi et Aequales” ob suffragium Mario Draghi ferendum scinditur

Repraesentantes factionis "Sinistra Italica" appellatae se novam Rectionem non sustenturos esse heri decrevere

Dum legati populares senatoresque partium, cui nomen “Articulus Unus”, Mario Draghi Consilii ministrorum praesidi suffragabuntur, qui factionis “Sinistra Italiana” nuncupatae sunt eidem autem refragabuntur. Ex ambarum repraesentatibus parlamentariorum coetus “Liberi et Aequales” appelatus est vero compositus. Cuius disiunctio igitur ineluctabilis.

Sed, quod est peius, postquam in nationali Sinistrae Italianae Conventu ius suffragii habentes se novam Rectionem non sustenturos esse sententiis fere omnibus heri decreverant, Erasmus Palazzotto et Lauretana De Petris se Mario Draghi esse fauturos mox declaravere.

 

 

X