Hesterno die, dum in Publico Legumlatorum Coetu de suffragio novae Rectioni Italicae ferendo in contrarias partes disserebatur, Ivanus Scalfarotto, factionis “Italia Viva” nuncupatae legatus popularis, apud Marium Draghi, Consilii administrorum praesidem, de gravissimo iurium discrimine, in quo aliquae Civitates exterae versantur, est sane locutus. Qui vero dixit valde oportere Italiam in iuribus ubicumque tutandis esse principem.
Scalfarotto non solum Russiae, a Mario Draghi iam expressim memoratae, sed etiam Belorussiae, Turcestaniae Sinensis, Birmaniae, Turciae, Aegypti ac Tsetseniae, in qua personae Lgbt maxime vexantur, mentionem nimirum fecit.