O tempora, o moresDuo iuvenes homosexuales, qui inter se oscularentur, contumeliis lacerati sunt et percussi

Aggressio, quae, tantum nudius tertius patefacta, in statione ferriviaria Romana die XXVI praeteriti mensis Februarii sane evenerat, a Mara Carfagna, Helena Bonetti, Ivano Scalfarotto, Henrico Letta, Irene Tinagli, Ioseph Provenzano inter alios vituperata est

Lacrimabilis vis Ioanni Petro Moreno ipsiusque amanti allata animos incendere pergit ac stomachum omnibus movere. Die XXVI superioris mensis Februarii duo iuvenes illi, qui Romae in statione ferriviaria “Valle Aurelia” nuncupata hora fere nona post meridiem inter se oscularentur, ab ignoto quodam insana ira excandescenti probris maledictisque vexati sunt atque saepenumero mulcati. Qui vero de nefando scelere accepto palam solum nudius tertius fecerunt.

Mulieres viriqui civiles maxima sunt indignatione affecti cum execrabilem aggressum audivere. Inter alios, qui violentiam improbavere atque benevolentiam miseris duobus praestitere, Mara Carfagna et Helena Bonetti administrae, Ivanus Scalfarotto Rerum Interiorum subsecretarius, Alexander Zan et Nicolaus Fratoianni populi legati, Monica Cirinnà et Alexandra Maiorino senatrices postremoque Henricus Letta, Irene Tenagli, Ioseph Provenzano Factionis Democraticae ductores, qui legem de homo-transphobia refrenanda semel sanciri etiam exoptavere, sunt nimirum memorandi.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club