O tempora, o moresLinkiesta disputationem de politicis Marii Draghi imperii effectibus instituit

Concertationem hanc, quae postridie Kalendas Apriles efficietur, Christianus Rocca ephemeridis moderator sane diriget

“Politicae Rectionis Draghi exspectationes” (Italicis verbis Le prospettive politiche del Governo Draghi) nomen est congressui, qui tum in interriali loco Linkiesta.it tum in eiusdem diarii Libri Facierum pagina hora undecima ante meridiem diei II (Veneris) ineuntis mensis Aprilis nimirum peragetur. De qua re, Christiano Rocca moderante, Marcus Bentivogli, Emma Bonino, Carolus Calenda, Georgius Gori, Ivanus Scalfarotto et Irene Tinagli sane disceptabunt.

Conspiciuntur a dextera sinistram versus in summo hoc photographemate Marcus Bentivogli, Emma Bonino Carolusque Calenda; in medio vero Marius Draghi ac Christianus Rocca; in extremo deinde Georgius Gori, Ivanus Scalfarotto et Irene Tinagli