O tempora, o moresMediaevalis aetatis fornax Lunani est reperta

Praefectura Picena Archaeologiae, Pulchrarum Artium et Amoenitatis agenturae ANSA inventionem confirmavit

Ex Picenae Praefecturae Archaeologiae Libri Facierum pagina

Ex effossionibus, quas, Didaco Voltolini duce, Erica Valli et Laura Cerri archaelogae Lunani, in parvo Provinciae Pisauriensis et Urbinatis oppido, nuper inceperunt, antiqua fornax nimirum emersit. Nuntium hoc Praefectura Picena Archaeologiae, Pulchrarum Artium et Amoenitatis agenturae ANSA confirmavit. Quae fornacem illam media, quae dicitur, aetate haud dubie extructam esse praeterea affirmavit.

 

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club