O tempora, o moresIoannes Paulus Salvini, commentariorum “La Civiltà Cattolica” quondam moderator, mortem obiit

Clarissimus theologus superiore die tertio vertentis mensis Martii octoginta quinque annos compleverat

In hac imagine photographice depicta quattuor commentariorum “La Civiltà Cattolica” moderatores a sinistra dexteram versus conspiciuntur: Bartholomaeus Sorge († d. II. m. Novembris a. MMXX), Robertus cardinalis Tucci († d. XIV. m. Aprilis a. MMXV), Ioannes Paulus Salvini († d. XXI m. Martii a. MMXXI) et Antonius Spadaro iucunde vivens

Reverendus pater Ioannes Paulus Salvini, perillustris Societatis Iesu sodalis scriptorque emeritus magni nominis commentariorum, qui “Civilitas Catholica” (Italicis verbis La Civiltà Cattolica) inscribuntur ac singulis dimitiatis mensibus eduntur, Romae in Generaliciae Ordinis Ignatiani Curiae valetudinario, quo multas iam hebdomadas aegrotans iacebat, sempiterno somno duas abhinc dies consopitus est. Qui vero a. d. V Non. Mart. huiusce quintum et octogesimum annum bene compleverat.

Ioannes Paulus Salvini, qui Mediolani primum Rerum Oeconomicarum, Oeniponti deinde Theologiae doctor nimirum renuntiatus, altissimam et interiorem religiositatem cum mirifica doctrina, summa virtute, ingenii celeritate acieque vere coniunxit et his de omnibus optime semper meruit. Condignam quippe adeptus est famam et laudem egregiis articulis scriptis vulgatisque potissimum in commentariis La Civiltà Cattolica, quorum ab anno MCMLXXXV usque ad annum MMXI sollertissimus fuit moderator. Cuius memoriam Antonius Spadaro, qui in Jesuitico periodico semimestri curando illum die VI mensis Septembris anno MMXI successit, venerabundo gratoque animo est prosecutus.

 

 

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta