Virginia prima est facta Foederatarum Americae Civitatum meridianarum, ubi carnifex exoneratur. In infami enim ergastulo “Greensville” comitatus Radulphus (vulgo Ralph) Northam gubernator decreto de supplicio abolendo heri subscripsit. Quod vero ille explanavit dicens: «Nihil iustius quam legem hanc signare. In regione nostra, in austri partibus et in universis Foederatis Americae Civitatibus locus non est capitali poenae».
25 Marzo 2021