O tempora, o moresSummi Tribunalis Europaei advocatus generalis Polonorum iudicum regimen vituperat

Ex magistratus sententia iudiciale Rei Publicae Poloniae ordinamentum ius UE omnino violat

Eugenius Tanchev, advocatus generalis Summi Tribunalis Europaei, normam Polonicam de iudiciali regimine iuri Europaensi contrariam penitus esse sane definiit. Cuius ex sententia, quae Curiam vero non obstringit, ordinamentum in Re Publica Poloniae vigens indipendentiam ac decernendi aequabilitatem non tutatur.

X