O tempora, o moresUniversus orbis ob Carolae Fracci obitum in luctu squaloreque versatur

Saltandi artis regina Mediolani extremum vitae spiritum die XXVII huiusce mensis Maii edidit

Ex Roberti Bolle breviloquentis pagina

Carola Fracci, qua nulla saltatrix inter praeteritum ac praesens saeculum antiquior fuit, in domo sua Mediolanensi de vita heri exiit: divina mulier in saltando, quae a longo iam tempore cancro laborabat, die XX proximi mensis Augusti octoginta quinque annos nimirum complevisset. Cuius memoriam grato commotoque animo est inter alios prosecutus Sergius Mattarella, Rei Publicae Italicae praeses, illam praedicans «historicam mulierem et heroicam, quae clarissimum vestigium impressit».

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter