Nuperrima Andreae Ostellari interpellatio fletum sane moveat, nisi vero risum excitet. Hesterno enim die praeses Commisionis senatoriae de Iustitia illorum, qui CLXX numero super rogatione de inhibendis et oppugnandis violentiis discriminationibusque ob sexum, inclinationem sexualem, genus, generis identitatem invalentiamque allatis audientur, nomina nimirum nuntiavit. Inter quos, incredibile dictu audituque, praelati catholici, rabbini, Mahometi sectatores, mormones sunt quoque cooptati.
Personas Lgbt+ ac feministas legi permoleste adversantes, quae etiam convocatae sunt, commemorare denique oportet, videlicet Maurum Coruzzi ridiculum histrionem muliebri veste tectum artisque nominis Platinette omnibus notum, Ninum Spirlì cinaedum Salvinianum, Christinam Gramolini misellam sodalicii “Arcilesbica” nuncupati praesidem, Aurelium Mancuso personam sui ipsius vix gerentem, Marinam Terragni infestam querulamque feministriam. Quae ultima praesertim contra generis identitatem mulieribus iniuriosam, noxiam exitialemque false existimatam strepitare et oblatrare miserabiliter non desinit.