Die II vertentis mensis Maii Rita Di Giovacchino in Romano nosocomio, quo iam dudum pridem recepta erat, morbo Coronario confecta diem supremum obiit atque somno est consopita sempiterno: incluta diurnaria, quae primum agenturae ANSA, deinde diario “Nuntius” (Italice Il Messaggero) denominato operam dedit proximisque temporibus in interretiali ephemeride “Factum Cotidianum” (Italice Il Fatto Quotidiano) inscripta histologion curavit, septuaginta quattuor annos abhinc aliquot mensibus compleverat. Cuius nomen Antonius Padellaro grato commotoque animo inter alios prosecutus est.
Sagacissima scelerum iudicialiumque actionum scriptrix plures libros composuit typisque imprimendos curavit, quibus magnam gloriam sibi comparavit. Inter quos illum, cui “Liber niger Primae Rei Publicae” (Italicis verbis Il libro nero della Prima Repubblica) index, potissimum memorare oportet.