Samantha Cristoforetti, incluta astronautria, aviatrix ac machinatrix, quadraginta quattuor annos nata, prima erit mulier Europaea, quae Internationali Stationi Spatiali (siglis ISS) praesederit. Quod negotium illa insequenti anno MMXXII sane suscipiet, postquam expeditionem sexagesimam octavam (vulgo Expedition 68) gesserit atque in spatiali navigio per aerium claustrum volitaverit. Samanthae Cristoforetti praeses Consilii Administrorum de munere assignato est inter alios gratulatus.
29 Maggio 2021